[311] Mortalibus omnibus conscientia Deus.

[312] «Heu quantum misero poenae mens conscia donat!». Luc.

[313] «Sunt nonnulli ex terra homines, non ut incolae et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque coelestium». Cic.

[314] Homo cum in honore esset non intellexit.

[315] Si non vis intelligi, neque intelligaris, lector.

[316] «Pars grandia trudunt | Obnixae frumenta humeris». Virg.

[317] «Qui vult amari, languida regnet manu». Sen.

[318] «Inexpugnabile munimentum est amor civium: quid pulchrius quam vivere optantibus cunctis?». Sen.

[319] «Nunquam oportet domum esse sine custode». Arist.

[320] «Iustus ac honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur». Cic.