dopo 470:
Ptous adest, Horius, Pythius, Phos, Mitra, Myrinus;
il qual verso, omesso nella prima ed. Varisco, si ritrova aggiunto nella seconda del 1561.
LIBRO DECIMOQUARTO
Dopo 60:
sed bene se possunt istae signare gaioffae, quas domenighini valeant trapolare capuzzi
dopo 155:
Continuo summis undant ibi turribus atra nubila: quae pluvio (prout iusserit altus Apollo) plena sinus humore cavos, rutiloque vapore, nunc bibulos placida mulcent aspergine campos, nunc discussa tonant et torquent fulmina et ictu grandineo curvi modo spem populantur aratri, et modo brumalis tardo nivis imbre liquescunt. Saepe tamen vacuum purgantur in aëra, nec se obiiciunt solemque inter, camposque iacentes. Ventorum hic etiam domus est, et quae omnia certo sub ductore fluunt, motuque ac fine laborant. Praeruptas nec enim sine iussu temporis undas eructare fretum videas aut ponere fessas. Flant Euri, altisonum praetexunt nubila coelum. flant zephyri, collecta fugae se se undique dedunt. Flumina threiciis aquilonibus arcta stupescunt, mox tumida exuperant ripas urgentibus Austris. Hic foribus stabulant alternae semper et ipso vestibulo positis nent fila cubilibus Horae, Horae Parcarum vigiles, motusque ministrae. Ferrea mobilium stat machina plena rotarum, quas inter se se varias, refluasque vicissim, pendula detorquent intento fune metalla. Sex quater haec etiam datur Horis cura: minutos quae obliquant passus, numerosoque ordine se se ad metam impellunt, ubi quaelibet ore canoro nuntiat erumpens quidve umbrae, quidve coruscae lucis agat Phoebus, quo ipsi succedere menses admoniti possint tectis ad iura tyranni. Post Annus senior graditur, cui plurima pectus barba tegit, qui fata gerit, totamque recenset temporis expensam, aetatesque, ac singula Lustro. Actor hic est Solis, qui bis, terque omne, quaterque supputat in numeros coelum, summamque potenti, ac procerum primo, dat pleno examine Saeclo: Saeclo, cui magnos impendit Phoebus honores, atque suo lateri semper considere mandat. Tempus ibi alloggiat dico: Solisque comando matronam ecc.
dopo 200: fraus, lis, fel, crux, mors, tandemque ruina Cipadae
dopo 231: