Ipsa quidem lanae inventrix, linique bianchi nec non velluti, nec non bombacis et omnis artis filandi, texendi atque inde cusendi, intra lavorantes stat semper ficca puellas, quas docet aut rotolo stammum deducere fuso, aut itidem circum verso disvolvere naspo, subtilesque Iovi tramando ordire camisas. Una trahit seu fila sedae, seu stamina lini: bagnificatque albos fuso pirlante didinos. Una graves filo scaricat gyramine fusos, in glomerumque rotat, dum guindalus orbe rotatur. Haec iam texendas producit in ordine stuppas, et facit, o quantas, circum strepitescere spolas. Illa simul texens, manibus, pedibusque lavorat, dextraque naviculam mandat, cui leva remandat. Est quae china sedens telam suit, inque biancas vestit camisas, apud illam stante canistro. Ast est quae variis acubus maiora recamat, namque aquilamque nigram, nigro nigrante veluto, aurato in campo scribit, geminatque cerebrum. Altera de argento bianchissima lilia fingit, ac per azurinum disterminat illa velutum. Altera terribilem texit, formatque leonem, qui pede fert librum, nec non facit ore Samarcum. Una figurat acu mitram, clavesque papales. Unaque vermilios miscet niveosque quadrettos, Bertagnaeque armam scacchis variantibus ornat. Hinc Florenza suum Marzoccum suscipit, inde Sphorcia Bissonem, tum stirps otomanica Lunam.

352 plorat de

373 pedatae

382 seu binus

dopo 383:

est via longa nimis, coelumque circuit omne, per quam si vadas nunc magnum frigus habebis, nunc ve nimis faciet caldus bagnare camisam, nunc refrescabis zephiri sub flamine corpus, nunc aliquantillum glaciem tibi temperat aestas. Haec via tam durat, quam pleno Phoebus in anno vix venit ad metam, sed apuntum terminat illam. In primo introitu cum flexis cornibus ecce apparet Montonus, habens in tergore Phrixum. Ex auro tota est radians sibi lana tirato. Postque andamentum mensis renovata per arva Taurum cornuta retrovas cornice biancum, qui bellam quondam Europam tulit ultra marinam. Sed quia mos bovis est de muso fundere bavas, bavas continuo nettant, forbentque mocino septem donzellae, quas Pleiadas esse provatur, quasve bufalazzus violare menazzat Orion. Non procul incontras geminos insemma fradellos, primus chiamatur Castor, Polluxque secundus. Hos, Helenamque simul mater velut ova covavit. Quos tam strictus amor iunxit, quod Iuppiter illos transtulit in coelum, nautisque favere dicavit. Ulterius vadens caveas, ne pestifer Hydrus te voret: herculeis quondam mutilatus ab armis. Cuius colla premit cum zanchis Gambar apertis. Mox quum sudorem sentis bagnare camisam, ecce Leonazzus boscamine saltat ab atro, ac super hydrinae balzat ventralia panzae. Quem tamen Erigone virgo bellissima lenit, atque briam ponit, coelumque per omne cavalcat. Quae tamen ab virgo maiori ex tempore plorat: plorat abundanti meschinula saepe piantu. Namque parum curant illam qui regna governant: illam, quae dicta est Astraea puella Tonantis, cui nunc incagant reges et mille tyranni. Scorpius egreditur gelida de valle superbus, horrendasque manus aperit, curvatque codazzam. Sternere qui solo disponit Oriona calzo. Inde Sagittarus per freddi littora trottat: tum cumulat giazzam, tum passibus alligat undas: tempora disponit studiantibus ille poëtis, musarum quoniam nutrix concepit eundem. Evacuare duas non finat Aquarius ollas: perque suas guizzantur aquas, scherzantque vicissim squamigeri pisces, seu rombi, sive varoli, quos aliquando mea spero frixare padella. Haec sunt illa quidem centurae signa rotondae, per quorum campos it Sol, Solisque sodales.

LIBRO DECIMOSESTO

14 apiombum, quum

295 strictus

318 sede quia me magis impedis, horsu