110 repetitor
214 et monae
225 stirpe gaiarda
246 aut
261 periturorum
dopo 349:
quod si vulgus amas, plaebemque, o nate, caducam, quae vix nata, mori digna est indignaque nasci: quod si aequi mores, si pulchri nominis auram negligis, ad levum torque vestigia callem. Hic se se fini citius rapit, inque palustres descendit calamos, coenoque involvit euntes. Si nescis, via dividuo seiuncta recessu monstratur: duplexque tibi patet orbita, nate. Hac laudis blanditur amor post funera dici. Hac monet ut studeas non longius ire sepulchro. Quod si laudari cupias, atque inter haberi egregios animos, age, fretus numine coeli, dexter abi, dextrumque viae citus elige cornu. Hinc virtus aderit, studiosae debita curae, quae longe melius quam sors malefida beatum efficit ac longe melius te insignis honorat. Haec nos certa manet, sed amat spetiosa requiri, quam labor assiduus reperit, potiturque reperta. Interea quanta est currenti occurrit, et amplos obluctanti animo tandem largitur honores. Tantum, nate, para longos perferre labores, nosceve quid recti accipias, falsive relinquas. Ambagum domus est et inobservabilis error mundus hic, involvens aditus, quibus unica tantum semita permista est, ad recti pervia montem. Pauci huc ire legunt, arcto namque illa recessu visa prius, spreta est; sed iter, quod tramite largo expatiatur, amant plures, frustraque vagantur. Inquiruntque diem tenebris, dumque aurea lustrant sydera, plus noctem subeunt, coeloque recedunt. Hic non ductores desunt ad compita verae, fallentisque viae, studia in contraria qui te ambiguum reddant, sed qua dextra orbita signat impiger hanc tendas, fidos huc dirrige gressus.
392 trenta baronorum formas in trenta cadregas
394 suo scanno
seguono i vv.: