Non procul ab ipso monumentum aliud sublime fundabatur super quattuor noctivagos vespertiliones corpore vastos, et hoc signabatur epitaphio. Lege:
Hic Virmazze lates, Centaurus qui licet esses non tamen a superis destituare bonis.
Ad aliam vero partem apud Philothei bustum sic in marmore seminigrefacto et semirubefacto carmen habebatur, sub eodemque sepulchro puella illisa et depressa gemebat. Lege:
En ego Lyronus subiens Acheronta, latroni
flens vidi poenam quae mihi danda fuit.
In aliam quoque bandam in urna vel potius in maximo botazzo prosam istam vidimus inscriptam vino, ut ab odoratu pensari poterat:
Nec in coelo gratia nec in inferno poena datur
bofonibus, hic ergo vivam Bocalus.
Obstupefacti pro huiusmodi epitaphio deliberamus evolvere petram instar cocaii stopantem os urnae: quo facto, cernimus en hominem magrefactum, barbatumque usque ad umbilicum, et insuper ludentem secum more magatellantis cum gallis, bechiris, nonnullisque frasculis.—Quid me—inquit—molestatis, desviatisque?—Ad quem nos:—Qualis et cuius es tu?—Et ille:—Sum qui fui, sed ero qui non eram, si dederitis quod non dedistis.—Nos verbum aenigmatizatum et dignum oedipodensci splanatione admirati retulimus:—Dic clarius.—Tum ille suspirans:—Nulla gratia datur in coelo buffonibus; buffonus extiti, quo nec coelum nec infernus possunt me suscipere, in vobis tamen humanis hoc pendet arbitrium: si boni aliquid pro me feceritis, ad coelum pergam; si malum imprecabimini, prestiter in infernum strassinabor, videte vos.—At nos:—Quid vis? bonum aut malum?—Et ille:—Quod naturaliter homo desiderat.—Quo dicto sic mutus conticuit, ut ab eius unquam bucca potuimus nientum ulterius accipere. Itaque frater quidam Gelminus, qui nobiscum aderat, psalmos, hymnos, «Requiem aeternam dona eis, Domine», et «A porta inferi» barbottare comenzavit. Unde nobis adstantibus ille corpore desligatus ad coelum squadras inter aetherias semper goditurus passavit. Nec pochinum imparavimus homines bufones partem nec in coelo nec in inferno tenere, sed nostrum est orare pro illis qui nostras buffonizando melenconias eripiunt.
Nos perinde transeuntes ulterius ecce maximum instar monticelli sepulchrum de saxo vivo scarpellatum supra quattuor ulmi siccos troncones apozatum sic scriptum:
Fracassus cubitos longus quadraginta sub orco
Luciferi ad mundum cornua bina tuli,
in quibus ereptas quoniam duo mille ferebam
de poenis animas, pellor ab arce poli.
Ante fores coeli supplex exoro Tonantem
ut mihi pro tanto crimine det veniam.
Iudicis at magni fuit haec sententia: tot stet
annos Fracassus quot fuerant animae.
His itaque fantasticanter animadversis huius nostri vatis Merlini aliquod quaerebamus indicium, qui de stanciis diabolorum quinque libros composuerat. Post longam querositatem et investigationem vastum quendam cassonem vel dicimus cofinum desotteravimus, quo securibus et manarinis spezzato eiusdem nostri poëtae laureati Merlini thesaurum invenimus, videlicet in arte macaronica doctissima volumina, libros, librettos, libriciolos, librazzos et mille alios scartafacios. Ergo nos magis alegri quam si Croesi dinaros catavissemus (quandoquidem nobis philosophis magis scientia quam pecunia granditer agradat), incoepimus quadam animi voluptuositate ac ingorditate modo hunc modo illum scartabellare codicem. Erat autem inter alia volumina liber aliis maior De universis rebus naturalibus tractans, non forsitan inferior aristotelicis platonicisque sothiezzis. Erat insuper alter De supernaturalibus, multis in argumentis Platoni contrarius. Erat volumen De striis et striabus, et hic non pocum contrariabat dominicinis fratribus. Erat liber intitulatus Bariuth, alter Transbarach, alter Rabaioth, alter Sgnirifot, alter Scarcacol, alter Cracricon, alter Striblafel, alter Argnaficoticon, alter Schinphoniapeliticonicon, et plures alii, quos de mei memoria cascavisse doleo, qui tractabant de fantasiis et argutiis et galantarlis tam iocundis, quod homines forsitan eloqui non esset bisognosum, scio quid dico quando dico favam. Inter alios hoc magnum volumen De gestis et facendis Baldi recatatum fuit, quod in quandam capsettam una cum faceto libello intitulato Moschea et Zanitonella governavimus, multa insuper epigrammata et epistolas non ante stampatas invidia et rancore poltronis manigoldique Scardaffi: quae omnia (velut credere dignum est) sibi attribuere in successu temporis volebat, suas tamen dessoteravimus magagnas, quem totum per orbem vergognavimus, licet quid sit vergogna nunquam villanus, gaioffus, canis mastinus, asinus imparavit. Ipse magnum volumen Baldi deturpavit, violavit, robbavit et castravit, ut supra diximus in Epistolium ad medesimum Scardaffum.