O eloquentissimum, o peritissimum poëtam! Si quaeris descriptionem battaiarum, rumorem, ordinem squadrarum, denique militiae artem, lege primam, decimam, et decimam nonam, vigesimam primam macaronicem. Si navale bellum lege quintam decimam. Si artem magicam, decimam octavam; si musicam et cosmographiam, vigesimam; si alchimiam, duodecimam.
Sed nihil dicimus de arte poëtica: vide quale principium facit melius assaium quam Vergilius:
Phanthasia mihi quaedam fantastica, ecc.
Sed volendo cuncta declarare pulcherrima, totum oporteret adducere volumen in testimonium; tu, ingeniose princeps, melius quam ispienare velim, nosti.
Verum super omnes quae in ipso fuerant virtutes, propheticum habuit spiritum, nam de pontificatu Iulii et Leonis predixit, deque Gonzagarum felicitate, diversorumque nobilium suae civitatis. Taedet me hoc nobile volumen ab illo non fuisse recognitum, nam (teste Columella) terra quo magis lavoratur magis ingrassatur. Id probatur quia (sicut Vergilius) multa carmina reliquit imperfecta. Attamen solertia qua fungor ad melius quo potui primam in formam redigere curavi, sed Scardaffi et avaritia et perfidia multum honoris detrimentum perpessus sum. Scio quod multi admirati sunt quoniam nimis indusiavit ad lucem prodire. Incusanda est numorum cupiditas, nam tamporibus nostris virtus depressa tenetur, et avaritia philosophiae praeposita est.
III
MERLINI COCAII
APOLOGETICA IN SUI ESCUSATIONEM
Quisquis es, o tu qui meum hoc grassiloquum perlegendo volumen ridere paras, ride, sed non irride, quia si dementer irridendo rides, alter Marguttus rideas irrisus. Verum quoniam experientia nos omnes esse medici volumus, sic omnes aut interpretes aut correctores librorum esse presumimus. Audiant itaque huiusmodi correctores et faciles aliorum emendatores et antequam me corrigant apologeticam istam legere dignentur.
Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere. Sed quoniam aliud servandum est in eglogis, aliud in elegiis, aliud in heroum gestis diversimode necessarium est canere; verbi gratia de rustico Zambello scribens dicam: «o codesella», ecc. Iterum de barba Tognazzo: «est verum quod nos o cara brigata chilò», ecc.