Quaelibet dictio quae litteram «i» et «u» claudit inter duas vocales latine fit longa, ut «maia», sed macaronice fit ad placitum, ut «taiare», «sbraiare» et cetera. Quaelibet adverbia terminantia in «a», aut in «e», aut in «o» latine sunt longa, quamvis multa in «e» excipiuntur; sed macaronice sunt ad placitum, ut «valde», «longe», «retro», «ultra», «erga» et cetera. Reliqua vero latinitatis aut vulgaritatis orthographiam servant; verbi gratia, si hoc nomen «aqua» non potest latiniter aptari versibus, scribe vulgariter «acqua», tunc de brevi fit longa sillaba.

Denique sicut Vergilius ac caeteri vates in arte poëtica potuerunt alterare sillabas autoritate sua, verbi gratia «relliquias», ita macaronicus poëta non minus hanc auctoritatem possidet circa scientiam et doctrinam propriam, ut «catare» et «cattare», quamvis rarissime. Item macaronice potes duas vocales collidere in medium dictionis, ut «curiosus», trisillabum facere potes, ut stare possit carmen. Item sicut plurima vocabula differunt a derivatis suis quantum ad sillabas, ut «sedes» habet primam longam, et «sedile» brevem; «flagrum» et «flagellum»: ita macaronice dicemus «frater» et «fradellus», «cagna» et «cagnola», et multa alia. Tamen de principio ad finem libri repperies me latinae poësiae et regulae summa cum diligentia adhaerere. Reliqua vero non bene tibi quadrantia aequo animo feras et haec bastabilia sunt quantum ad sillabarum macaronearum regulam.

II

LE EGLOGHE FINALI DELLA «ZANITONELLA>>

[Delle postille marginali riproduco in nota le sole didascalie riferentisi all'azione rappresentata: quelle glottologiche sono inserite nel Lessico.]

ECCLOGA SEXTA

QUA INTRODUCUNTUR TONELLUS ET PEDRALUS QUI AMBO INEBRIANTUR

TO. O fortuna mihi nimium rabiosa tapino, o quae sola faves poltronibus atque ribaldis, qua causa tanti per te mihi dantur afanni? Cur mihi non streppas animam de corpore tandem? Nonne foret melius semel hunc sborrare fiatum, omnibus in giornis quam mille morire fiatas? Est fortuna quidem merda merdosior omni, et tamen a multis tu zuccarus esse videris. Quos tales utinam cagasanguis amazet adessum, namque ficaverunt speranzam firmiter omnem in te, quae tandem das, oyme corada, malannum. Indarnum studui tibi pro servire gaioffae, sed mihi voltasti cervellum more gazani, deque meo penitus privasti ladra piacero. PE. Quid sturbulentus facis hac, Tonelle, sub umbra? Nunc ego rampatus longam scalvare pioppam, ut viridi possem foiamine pascere vaccas, audivi lacero te suspirare magono. Deprecor, ut quod habes voias buttare deforam. Tu scis non pocum strictos nos esse parentos, scis quantum savius villa sum dictus in ista, conseium quapropter ego dabo forte galantum per quem lassabis doiam, Tonelle, dabandam, forsan et altorium quemquam donabo chiloium. TO. Nunc nunc pensabam quod me tentare venires, hinc fuge, perque tuum vadas, Pedrale, viazzum. Ad corpus sancti, quod blasphemabo lupini, [Irascitur Tonellus.] si, Pedrale, loco non te distollis ab isto nos plusquam cinquanta duos parebimus esse. PE. Nonne tibi dico quam sis, Tonelle, maruffus? Scire tuos guaios modo quaero daturus aiuttum, et vis ad primum mihi testam rumpere tractum? [Sumpserat nam bastonem.] TO. De guarda guarda, non magnus bastat afannus, qui mihi cantono milzam rosegavit ab omni, si non hic etiam me disturbare veniret. Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam, forsan pentibis mihi nunc venisse davantum. PE. Vade pianinum, rogo te, mi care Tonelle, iam non ira viri stravacatur more ledami. Num, poverelle, tuum patieris battere barbam? TO. Si tibi perdono, veniat mihi cancar adessum, quamvis deberem subtilem perdere bragam, quam soleo tantum festivis ferre diebus. Guarda, vilane, volo nunc me sborare daverum. PE. Horsu ne facias, es mattus? vade, padimma. Qui sumus, an nescis? sta retro, dico, Tonelle. Mo, sagurate, tuum sic vis tractare Pedrallum, nescis quam cari sotii sumus atque parenti? Sic tua de proprio cascat mermoria scanno? Sta retro, si vis, non dixi, non ego feci tam grandem cosam per quam me battere debes. TO. Nonne tibi dixi de prima, vade, Pedrale? Aut quod deberes oculis te tollere nostris? Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam. [Vultus est animi index.] PE. Do, compagne, tibi perdonum, doque rasonem; te quia cognovi nimiam sburlasse gramezzam, deque tuo birlo mentem butasse stravoltam. Post haec excuso si te furor illico brancat, namque tuum fratrem Bertol, patremque Maionem cognovi pauca boriolos essere causa. Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum, atque tuum tanto de inflazine cava magonem. Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis. Ne, meschine, velis tantum lagnare, quod inquis? Non parlas? de butta foras codesella venenum. Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus pectore sub tacito, quam mens agitata dolentis. Corneus hac animam profudit sorte Ioannes. [Corneus Johannes.] Et licet hic vermis tua rodat corda cativus, cuncta sed ad carum compagnum dicere debes, qui mala cervelli pensiria pacificagat, dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat. TO. Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas? Vin quod ego dicam tibi verum? pone culamen. [Pone culamen pro sede.] Unxisti forsan musum, vel forte bibisti, et mihi nescio quo vis predicare proleccho? Nunquid ego potero sine naspo svolvere filum? Si mihi sorbottum vini fers dando fiascum, cuncta recunctabo, sic vox ladinior exit. PE. Si tibi non bastat vinum, quin? carpe botazzum. Pedrallus tuus est; barilottus, et iste lorettus sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli. TO. Clo clo, quam bonus est, refero tibi mille cotalas. [Post potum in qua sal positum fuerat paulatim ambo inebriantur.] Dicere sed quid ego tibi nunc, Pedrale, volebam? PE. Do angonaia, tulit sensum fortasse barillus? Est poca, crede mihi, quam suffers pena, Tonelle. Gratta caput, capitis revocat grattatio mentem. TO. Quos habeo drentum quantum bene nosco travaios. Attamen ipsorum per adessum nescio causas. Cras dicam, postquam mangiavero quinque menestras, sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas. [Nam in alio loco: «sensumque fasolus aguzzat».] An sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis, o cancar, quantas habeo sub pectore doias. Non bastat quod me tormentant, sed codesella iam quasi sborravi medio de ventre fiatum. Non tibi sanglottos, tibi nec suspiria dico, qui per iter colli vellent exire deforas, sed quia sunt troppi braghae sorrantur ab imo, et sic efficiunt suspiria saepe corezas. Attamen hanc nostram postquam vis noscere poenam, dicam; quaeso, tuas distende parumper orecchias. Credo scias, Pedrale meus (si forte recordas), quod mea fomna super cervellum lantcur habebat, cuius ventronem tantus cruciabat afannus, quod sic non sbraiat cum perdit vacca vedellum. Ad corpus cigni finaliter illa morivit. PE. Ayme, Tonelle, quid est quod dicis cancar adessum? Thomasina tibi mancavit? Buscha del mi, [Carmen sophotonicon.] non ego dico tibi verum, Tonelle, sciebam. Da mihi perdonum, magnam tibi praesto rasonem. Nunquam pensassem quod te dolor iste piasset, cur non andasti civitati tore medecchum? Hi faciunt nostros tam saepe guarire patronos. TO. Do cancar veniat merdecchis atque ciroitis nam ladri fomnam simul et mihi trenta doinas robbarunt sine quis melius Thomasa guarisset. Ante suos tantos implastros atque cirottos ipsa civabatur melius, meliusque cagabat, de pampardellis cum vino quinque menestras mangiabat, post quas parlando stabat alegra. PE. Cur pinfen ergo chiamasti ante medecchum? TO. Mo angonaia, fuit prae noster don Iacominus, in cuius chieregam giandussa nascere possit. [Trocheus pro spondeo.] PE. O menchione, fidem prestasti don Iacomino? An nescis quoniam monesi, fratresque, pretique nos omnes vellent meschinos saepe morire, ut de candelis guadagnum fiat avancis? Si, Tonelle, suas vis truffas noscere, scolta. Una super coxam Bertoli venerat olim phistula, qua sursum calzas tirrare cedivit. Illico frater adest Polus, scis ille romittus qui becchi portat barbam, venditque badilos, cum quibus ad dominum barberum nettat orecchias. [Auriscalpia intellige.] TO. An, scio, iudeis impegnat saepe capuzzum, atque braviarium domenticat intra tavernas. PE. Est, est, tu noscis sed quid contare volebam? TO. Dicebas quod panza tibi dolet, atque padronus, mangiasti nimium; lenta, Pedrale, corezam. PE. Nescio si potero lentare, tuf; altera: tuf tof. [Descriptio petezantis.] TO. Non, giandussa, aio sic te mollare corezam; dico centuram qua cingeris o cagalochium. Guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus. [Operatio vini quod modo biberat.] PE. Imbriagatus eris, Tonelle, nimisque bibisti. Ecce stat ad mediam gambam sol altus et inquis: guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus. Sed narrare unam volo nunc, Tonelle, cotalam, panzonicam dicunt multi, multi quoque follam. TO. Dic, sed cur vadunt in circum prata, paësus? En casamenta volant, sta saldus, barba Pedrale. Tuque volas, sine me quo vadis? sta, cagasanguis. Cur tam cuncta volant? capris incago daverum. PE. Es coctus plus quam crudus, Tonelle sodalis. Ac ego non liber sum totus, cerno serenum paulatim coelum fumanis undique tegi. Sta, Tonelle, susum; quod cascas? surge, gaiarde. Huic te branca palo manibus, da brachia circum. Heu quia non unum video, sed mille Tonellos. [Hic innuit poëta non unum solum insanire sed mille.] TO. Ac ego non unum cerno, sed mille Pedralos. O quantae pegorae pascendo per aëra vadunt, turchinamque suo portant in tergore lanam. PE. Nil dubita, Tonelle, palum ne desere, donec haec mala transcendant digesto tempora vino. I, quantas video cornacchias atque civettas. TO. Non sunt cornacchiae, non sunt, Pedrale, civettae, sed quem taccatum fers in galone botazzum, implevit testam vino, sensumque chimeris. Ecce lacum Paiae video, nodabimus ambo. Disvestire libet, sum nudus, tolle camisam. Te quoque fac nudum, Pedrale, lacumque per hunc na. PE. Ecce nato, sed fresca nihil mihi Paia videtur atque cavant nobis oculorum lumina buschae. TO. Me miserum, Pedrale, iuva, meschinus anegor, in gambam venit granfus, da cancar aiuttum. PE. Quomodo succurram? quin? rursum tolle fiascum. TO. Da cito, ne indusia, morior, cito praebe botazzum. En bibo, tuque bibas, scampavi grande periclum. Sic morzare focum focus alter saepe probatur. Namque serenantur coeli, stat fixaque tellus, sum Tonellus ego, tuque es, Pedrale, Pedralus, quaeque suo primo res est tornata paëso. Thomasina tamen mancat mihi sola, quid ayme sperandum est dum nostra subest huic vita biformi fortunae? PE. Mors sola, quod ergo quiesce. Nam mortalis erat quam luges femina, dormi.

ECCLOGA SEPTIMA

Idem Petralus, Tonellus, Gelmina et Bigolinus