Lib. VII, la digressione sugli ordini religiosi del tempo. La Cipadense interrompe la digressione al verso: «pro quibus ad nostras datur indulgentia culpas». La Toscolana continua con un bellissimo squarcio (odorante di luteranesimo) sulla vendita delle indulgenze, sui miracoli, ecc.:
Qua propter crevit devotio tanta virorum quod non capsiculas nummis implere sed arcas possent, basilicam nec non fabricare gigantis Christofori, qui non aliorum templa subintrat sanctorum, testa toccaret namque solarum. Oh nimis immensam bonitatem summa regentis, qui (modo quod inops sit qui parit omne metallum) quaeque bagarottum delet commissa per unum. Non tamen id fieri credamus propter aquistum, sed templum pariter fabricant culpasque remittunt. Praeterea tantis meritis sua templa redundant, ut Christi mater, Virgo regina deorum illic dignatur miracula prodere tantum. Undique nunc gesiae titulantur sancta Maria, quae non principibus, quae non primatibus unquam apparet, reseratque suos dignata nitores, at solum quae pascit oves, quae pascolat ocas digna fit aetheream muliercula cernere divam. [Si poëta ironice loquatur, multa inter doctores fit disputatio.] Illico turba coit, rem postulat, illa recontat, indicat atque locum radios ubi viderat almos, per quos aurato solio matrona sedebat. Credula gens credit (malus est qui credere non vult) obstupet et tabulam depictam ficcat in ulmo, quae fuit arbor opes contingere lecta supernas. Ipsa tabella tribus describitur illico sanctis. Virgo prius mater cherubini desuper alas pingitur in medium parvo dans ubera Christo, in dextram stat fronte minax Antonius, atque igne suo quicumque sibi vult tollere porcam brusat, et inde nimis pavefacta gente timetur. Ad laevam Rochus giandussam monstrat apertam, is quoniam sanctus pecudum contagia tollit. De longis veniunt puerique senesque paësis, indiavolati, muti, tortique, vel orbi. Fratres, qui praesunt et habent ostendere curam miraclum, sudant, nam pro pietate laborant, vertice nudato vix se defendere tanta gente queunt, clamant, urtant, faciuntque, iubentque, incrosant ad colla stolas, cottisque bianchis induti offertam capiunt bis terque per horam, dumque illam brancant oculos ad sidera tollunt, monstrantes quod non dinari propter amorem offertam capiunt, Dominae sed propter honorem. Nunquid eis nummis pinguis sibi coena paratur? Absit, comprantur cerae ter mille figurae, testae, humeri, gambae, vir totus, bosque, cavallus. Tecta covertantur, muri, pillastra, columnae, corrazzis, elmis, statuis pictisque tabellis. Fit rumor vulgi, semet gens undique calcat, fit marium nec non mulierum mixtio, templi respectatur honor, molles devotio mentes cogit, et est variae stipatio tanta brigatae quod perdunt scufias, soveros, bireta, capellos, saepeque perduntur borsae, vel forte taiantur. Non tamen in templo fieri nec furta nec actus luxuriae possent; si fratres talia scirent credo quod offertas sinerent templumque serarent, ne domus ipsa Dei fiat spelunca latronum. Non sunt Mottellae, non sunt hi denique fratres, non qui larga colunt Benedicti claustra modesti, larga quidem fabricis at vitae moribus arcta. His pater almificus dedit urbes, oppida, villas, ac latos veluti promunt annalia campos, ut vivant mundo, quo possint vivere coelo, quo saturent inopes, quo plurima templa locentur, quove peregrinos iocundo corde receptent, non quia poltrones pascant, hominesque dapocos, non quia furfantes, pilafratres, et spadacinos, non mangiaferros, rofianos, atque bagassas, non quia cardineum quis cerchet habere capellum. Accedant quos sola movet devotio cordis, illustres, poveri, mundani, relligiosi, hi vadunt non ad pisces, panemque bufetum, immo ad divinos cultus, moresque videndos. Accedant stracchi longo tenuante viazo, accedant iterum membris et sensibus aegri. Istis complentur canevae tantummodo vino, istis sub segetum peso granaria languent. Est tamen in vulgo murmur, livore tabescunt quidam cagnazzi mordaces, nomina quorum subticeo pro nunc, illos desistere credam, sin autem Archilochi iactabo furentis iambos, [Archilocus poëta iambicis suis coëgit Lycambem semet suspendere.] fata novabuntur veteris fortasse Lycambe. Est formido nefas cum fari vera timemus. Fallitur interdum nimis indulgentia patrum, [Aenigma.] per quam texendi fraudes fiducia crescit, unius ob culpam cagnazzi tota canaia surrexit diris orbem latratibus implens, saepe nocet pietas, nam qui pietate medetur non saldat vulnus nec fracta recopulat ossa, saepe lupo dat pastor oves torpendo vorandas. Nec, si advertit ovem teneros quae amorbat agnellos ubere pestifero, reliquo succurrit ovili. Quid dicam nosco, multos spes irrita fallit. Speramus quandoque faces extinguier ultro, parvulus extiterit cum Troiae incendia torris. Succrescunt faciles spinae, facilesque secantur, dormitante nemus campus fit inutile rastro, nimbus et interdum modicus tam crescit et auget humorem, segetes quod saeva grandine tollit. Parturient mures, nascetur terribilis mons, [Contrariatur sententiae Horatii, qui dixit: «Parturient montes, nascetur ridiculus mus».] vidimus et culices vastos aequasse gigantes. Forsitan obscurus videor, sapientia patrum multa fuit, per quam mala bestia cessit et urbem incolit, unde cito rediit pax pristina. Dixi. Dixi inquam, quisnam male me dixisse probabit? Attamen est melius, ecc. (cfr. lib. VIII, 655).
Nell'elenco de' frati divoratori della vacca di Zambello la Toscolana ha un felicissimo verso (men bene rifuso, nelle due ultime redazioni, v. 695): «est deus his venter, broda lex, ius inde vocatur», con la glossa marginale: «quare broda 'ius' dicitur latine».
Libro XIV, la descrizione della cucina di Giove con venti «doctrinae» d'arte culinaria:
Doctrina prima cosinandi
Alter formazzi freschi leviterque gratati binas accumulat libras, bissenaque secum ova sbattuta premit, quae vix gallina cacarat, finarumque duas specierum praeparat onzas, post haec zaffrani mediani lardique recentis mensurat libram, largus capit ista cadinus. Inde duos coctos extra caldare capones eligit et polpas divellit ab ossibus omnes, ossa governantur sed carnes optime pistat cum petresemolo, vel menta, vel mazurana, donec cum variis pistatio morbida rebus devenit, atque color diversus contrahit unum. Ossa dein recipit, quae macco volvit in ipso, cumque radicella porci facit arte tomaclas, quas aliquantillum cum lardo frixat aprino. Inde bianchezzam legit ovi (Mantua chiaram hanc vocat) atque crocum, species, sugumque naranci. Omnia cum brodio facit ista bulire caponum, e quibus et capiunt et fundunt ossa saporem, quae mox ad tavolam mittuntur supra taëros et delicatas facit hoc brottamine suppas.
Doctrina secunda
Alter semicoques sguatarus capit octo polastros, quos dismembratos pingui bene frixat in uncto, ast ubi cum zuccar, speciebus, aquave rosata et modico agresti spolverizaverat illos, tres masinatarum libras piat avolanarum, gingiberis mediani et zuccar quibus addidit onzam. Ista parum buliunt modico sociante botiro, pollastrosque fovet secum de more guacetti, qui quoque sic possunt condiri corpore sodo.
Doctrina tertia
Alter odoriferas pistillo smazzolat herbas, formazzumque simul frescum misturat et ova, pistumenque facit dulcem iungendo canellam, lacteque manduleo coitum distemperat istum, trans pellem deinceps implet carnemque polastros, qui calida lixantur aqua buliente lavezo, ipsa finatantum pistumina dura fiantur, postque boimentum speto ficcantur acuto et iuxta brasas lardo sguazzante coquuntur.