DE ZANNINA

Nonne Diana mihi se monstrat stella politam,
cum tirat occhiadas bella Zanina suas?
nonne scaviatam mihi sol damatina palesat,
80 cum scoprit trezzas chara morosa suas?
nonne tuas aperis nobis, san Marche, tesoros,
cum ringit dentes dolza putina suos?
Tullius in pergol Ciceronus nonne ragionat,
cum parlat nymphae docta loquela meae?
85 gens citadina sonat chitarinos nonne tricordes,
cum cantat musae bocca basanda meae?
capra legera mihi saltando nonne someiat,
cum ballat divae gamba gaiarda meae?
Testa, manus, gambae, pes, venter, coppa Zaninae,
90 seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,
seu parlet, cantet, mangiet, faciat ve coellum,
sunt ea quae nisi sint nil patet esse bonum.
Sunt sol, luna, Venus, mundus, mediusque Milanus;
sunt (ut concludam) tota Cipada mihi.

AD ZANINAM

95 O Zannina meo plus stralusenta badilo,
cur sguardaduris me, traditora, feris?
Sunt mihi tot raschi medio ventrone ficati,
occhiadas quoties das mihi saepe tuas.
Quales barberii video splendere bacinos,
100 aut qualis multum vanga drovata nitet,
sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat,
quisquis mostazzum vult doniare tuum.
Quando tibi miror guanzas rossore galantas,
—O giandussa—crido,—stella Diana venit.—
105 Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,
quos tibi de perlis fecit Apollo suis.
In teneram posses ferrum voltare povinam,
cum tortorellam, cum titalora canis.
Est verghetta mihi de fino facta piombo,
110 hanc tibi donabo, sis molesina tamen.

DE SE MEDESIMO

Phoebus abandonat terras cascatque sotacquam,
Vultque super lectum se colegare suum.
Zappator zappam, bovarus lassat aratrum,
cavaque fossator straccus a casa redit.
115 Cuncta repossatum redeunt, gallina polarum,
porcus porcillum, capra caprile petit.
Fabri martellos ponunt, pennamque nodari,
installatque asinos iam molinara suos.
Quisque aliquem busum cercat qualcumque ripossum,
120 solus ego tota nocte travaio miser.

ECLOGA
TONELLUS, GARILLUS, PETRALUS.

TO. Dum stravaccatae pegorae marezant,
dumque passutas coprit umbra vaccas,
ecce sub gianda locus umbriosus,
barba Garille.

125 GA. Cancar, est verum, reposemus ambo.
Quam bonus ventus sofiat sub istis
fraschibus, dum sol nimio boientat
rura calore.