Cur ea, quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint

Visa rotunda: tamen praestat rationis egentem

Reddere mendose causas utriusque figurae,

Quam manibus manifesta suis emittere quaequam

Et violare fidem primam, et convellere tota

Fundamenta, quibus nixatur vita salusque:

Non modo enim ratio ruat omnia, vita quoque ipsa

Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis,

Praecipitesque locos vitare, et caetera quae sint

In genere hoc fugienda674.