Sic precium vitae mors fuit artifici.
Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam
Componis miro, Raphael, ingenio.
Atque Urbis lacerum ferro, igni, annisque cadaver
Ad vitam, antiquum jam revocasque decus;
Movisti superum invidiam, indignataque mors est,
Те dudum extinctis reddere posse animam;
Et quod longa dies paullatim aboleverat, hac te
Mortali spreta lege parare iterum.
Sic miser heu! prima cadis intercepte juventa,