27. Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.

28. fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta conpage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret, tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.

29. assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.

30. haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem et Dionysium gentium quondam terrorem Corinthi litterario ludo praefecit.

31. haec Adramyttenum Andriscum in fullonio natum ad Pseudophilippi nomen evexit et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.

32. eadem Mancinum post imperium dedit Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum, istius iniquitate Pompeius post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.

33. et Eunus quidam ergastularius servus eluctavit in Sicilia fugitivos. quam multi splendido loco nati eadem rerum domina conivente Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices absciderunt? alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.

34. quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et adsidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.

LIBER XV

I