5. Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.

6. haec augente vulgatius fama tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri, quod unde eveniat rerum scientissimis relinquamus.

7. Inter has quaestionum suppliciorumque species diras in Illyrico exoritur alia clades ad multorum pericula ex verborum inanitate progressa. in convivio Africani Pannoniae secundae rectoris apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam arbitrum adesse nullum existimantes licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant: quibus alii optatam permutationem temporum adventare veluti e praesagiis adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi portendi incogitabili dementia promittebant.

8. e quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tunc principem, ultimorum semper avidum hominem et coalita pravitate famosum.

9. qui confestim quasi pinnis elatus ad comitatum principis advolavit eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus et omnes letalis mensae participes iuberentur rapi sublimes. quo facto delator funestus vetita ex more humano validius cupiens biennio id quod agebat, ut postularat, continuare praeceptus est.

10. missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis, ut mandatum est, perducebat. sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis in taberna relictus dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum... casu repertum inpegit statimque extractis vitalibus interiit.

11. residui ducti Mediolanum excruciatique tormentis et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos iussi sunt attineri poenalibus claustris sub absolutionis aliqua spe licet incerta protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino isdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.

IV

1. Re hoc modo finita... et Lentiensibus, Alamannicis pagis indictum est bellum conlimitia saepe Romana latius inrumpentibus, ad quem procinctum imperator egressus in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte Arbetio magister equitum, cum validiore exercitus manu relegens margines lacus Brigantiae pergeret protinus barbaris congressurus. cuius loci figuram breviter, quantum ratio patitur, designabo.

2. Inter montium celsorum amfractus inmani pulsu Rhenus exoriens per praeruptos scopulos extenditur nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus, et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti.