13. hocque exitu proelio terminato imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.

V

1. Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit inpendio formidatum.

2. cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris licenter grassantibus nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.

3. Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.

4. memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens ut versutus et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore et conscio, ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi relicta subscriptione alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus: velut Silvano rogante verbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium, vel privatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut se altiora coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent.

5. Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avido scrutari haec et similia, censuit offerendum... solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde sperans ut pervigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio astu callido consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.

6. confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis adhibitis strepebat inmaniter circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum adgredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt: vel contra se paria promittente Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.

7. testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte turbabit.

8. Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. namque Arbetione auctore Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito remansit adscitoque rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.