29. terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
30. In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
31. firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior, caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus trucidarunt.
32. Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum, quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad praesidia progressus extrema.
33. licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
34. evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.
35. Igitur Silvano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
36. tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus vitam in causa Tripolitanae legationis eripuit.
37. post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis.
38. quae res perniciosa vitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.