12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes territoria earum habitare nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant primam omnium Brotomagum occupavit eique iam adventanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit.

13. cumque in bicornem figuram acie divisa conlato pede res agi coepisset exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.

III

1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.

2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.

3. quibus vincendi primitiis laetus per Treveros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

IV

1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.

2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.