17. multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in fama querebatur ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo.
18. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.
19. nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat umbilico necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.
20. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal. Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum festinavit.
21. unde misso in locum Marcelli Severo bellorum usu et maturitate firmato Vrsicinum ad se venire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis Sirmium venit comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate; provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.
XI
1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus Remos properavit alacrior magisque laetus, quod exercitum regebat Severus nec discors nec adrogans, sed longa militiae frugalitate conpertus et eum recta praeeuntem secuturus ut ductorem morigerus miles.
2. parte alia Barbatio post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.
3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius multitudine geminata nostrorum forcipis specie trusi in angustias caederentur.
4. dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.