9. ґVrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque virtute confisi cautiorem viam potius eligamus ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.

10. ut enim in periculis iuventutem inpigram esse convenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.

11. iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus?

12. ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordioЄ.

13. Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore fiduciaque sui et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat. I4. accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque Florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.

15. addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno nuper emenso Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus nec visus est quisquam laris sui defensor nec obvius stetit sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetraverunt suppliciter obsecrantes.

16. sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea vero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia vicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.

17. alio itidem modo res est adgravata Romana ex negotio tali. regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs ipso invito, ut adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

18. Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamavit subito signifer ґperge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. i praevius ut faustus antesignanus et fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatisЄ.

19. his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare festinarunt ad suos, unus vero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.