31. item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema venisset ґenЄ inquit ґconmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis pristinis maculis Romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris viribus opprimendos Є.
32. alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his exhortationibus adiuvabat ґexsurgamus viri fortes: propellamus fortitudine congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepiЄ.
33. quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praevideret ґquaesoЄ inquit ґne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cautaЄ.
34. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales, ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent.
35. hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.
36. Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est viribus. propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia perterrebat.
37. cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum.
38. hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia vidisset longius Caesar, concito equo eos velut repagulum quoddam cohibuit.
39. quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit.
40. utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar ґquoЄ inquit ґcedimus, viri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulteЄ.