14. cessent autem quaeso formidines quae nobis intentantur ex more, eum ambigi nequeat non inertia nos sed modestia pugnas interdum excepisse potius quam intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam".
15. Hanc legationem nullo inpetrato remissam – nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit – post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi: imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ut supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.
VI
1. Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.
2. ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.
3. huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.
VII
1. Isdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam Asiamque et Pontum adsiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. inter monumenta tamen multiformium aerumnarum eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
2. Primo lucis exortu diem nonum kal. Septembrium concreti nubium globi nigrantium laetam paulo ante caeli speciem confuderunt et amendato solis splendore nec contigua vel adposita cernebantur: ita oculorum obtutu praestricto humo involutus crassae caliginis squalor insedit.
3. dein velut numine summo fatales contorquente manubias ventosque ab ipsis excitante cardinibus magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius inpetu pulsorum auditus est montium gemitus et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres cum horrifico tremore terrarum civitatem et suburbana funditus everterunt.