5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
XII
1. Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.
2. quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores.
3. et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.
4. Aequinoctio itaque temporis verni confecto imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem, pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus populandis barbarorum incubuit terris. qui itinere festinato praeventi catervasque bellatoris exercitus iugulis suis inminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum semet omnes effuderunt in fugam.
5. stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, hi, quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant, restitissent.
6. gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine contra Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.
7. cuius cladis inmensitate permoti posthabito latendi consilio Sarmatae petendae specie pacis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec, quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.
8. aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta iuvit audacia in discrimina ruentes aperta.