16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum vineisarbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine venissemus, cui fontesdedere vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessulatentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timoreideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integramfidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turmavindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat profugus,exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque susceptisspeculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. at nunc sea Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverantpraedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectisquae agi in parte diversa norat, occiditur.

17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam protemporis copia venimus civitatem postea secutis cladibus inclytam. quo reversisexploratoribus nostris in vaginae internis notarum figuris membranamrepperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam – quem legatum adPersas antea missum cum comite Lucilliano praedixi – haec consulto obscuriusindicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum excitaretur materiafunestissima.

18. 'Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaevusnon contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cumnumerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio inritabilis etasperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principissuccessore; actum et conclamatum est ni caverit Graecia'.

19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba etTigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his obperplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.

20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestatiPersarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscumocculte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedineliberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.

21. ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius noscendigratia, quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni.visusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni illiconfessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas rupesexinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimumusque lapidem quodvis etiam minutissimum apparebat.

22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamusterrarum omnes ambitus subiectos, quos horizontas appellamus, agminibusoppletos innumeris et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. quemiuxta laevus incedebat Grumbates Chionitarum rex novus aetate quidemmedia rugosisque membris sed mente quadam grandifica multisquevictoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum pari loco atque honoresublimis; post duces varii auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinumomnium multitudo sequebatur ex vicinarum gentium roboribus lecta, adtolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.

23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra consaeptaexercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel, ut veriusdixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia nequeincerta monstrarunt.

VII

1. Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in mediopontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi,coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse,citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus officiis recreati.