13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breve. equos praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.

14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque stipatores. stultum est enim, cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.

15. Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut adfliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant inpendentium.

16. nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod verum est pateris, hae provinciae malis iactatae continuis externis indigeant adiumentis et fortibus.

17. Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans. scio enim, scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum acerbitates iam conclamatas et perditas concordia vicissim sibi cedentium principum meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendareЄ.

18. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si licuisset, proferre decebat in publicum.

19. Ad id munus inplendum electi viri sunt gravis Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi nullo suppresso quae viderunt et super ordine futurorum fidenter acturi.

20. Auxerat inter haec coeptorum invidiam Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus iactabatur, accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.

21. dein cum conperisset eum ad augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae suspicabatur, exemit et necessitudine omni relicta digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus adpetebat.

22. cuius post abitum bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici cursus usu permisso, ad orientem redire tutius inperavit.