11. Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.

12. Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit.

13. et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

14. unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius ґsigna ostendunturЄ ait ґa dis rerum futurarum. in his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavitЄ. ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.

II

1. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in vanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

2. territisque ut omine diro praesentibus cunctis ґnemoЄ inquit ґvereatur: habeo firmiter quod tenebamЄ. item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei versus heroos modo non vigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte eikostei, basileus Konstantios Asidos aies terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.

3. agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa

4. utque omnes nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores.

5. et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.