6 meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum merita norat et fidem.
2. profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus id verebatur ne contemptus ut comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem.
3. quod ne fieret consilio sollerti praevidit et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti fecere ductores.
4. mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur excursu.
IX
1. Quibus ita, ut videbatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.
2. cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens mundioris sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat prope rivum se cenaturum.
3. fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum variis adventare.
4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem vitans externum mature discessit, vectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.
5. levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio permittebat, venturo resistere cogitabat.