14. et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem.

15. quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.

16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.

17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.

18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret.

19. his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes.

20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

22. itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat.

24. ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.