40. dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
41. longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Achilleos vocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. eique proxima est civitas. Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.
42. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
43. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.
44. amnis vero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per latiorem orbem praetentus ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
45. quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum.
46. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque adgerente multitudine circumvenientium fluentorum.
47. et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis – quae sunt ibi densissima– securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et paucos.
48. quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur nee per infidum et labile solum gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. – prolati aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.
49. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum, isdemque vivis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse delictorum et veniam.