4. In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe eademque Teuchira et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.
5. in sicciore vero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.
6. Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui et Memphi maximis urbibus nitet.
7. Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis ad momentum parum repertae omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.
8. inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.
9. hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.
10. haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate ita magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia vectigali.
11. quod cum in die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt vindicata. quo cum vehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non continentis portorium flagitantes.
12. His accedunt altis sufflata fastigiis templa. inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
13. in quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.