17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, videbatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti odore quicquid prope venerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
19. apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra margines intumescit.
20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita navigeros fluvios adiri vado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus Graeci.
21. et veteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum incitato Marte prostravit.
23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit – arcem enim antiquissimus rex condidit Belus – et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.
25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera brevia sunt et obscura. fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.