37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu – nam ictu extinguitur rapido – haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.
39. Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.
40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.
41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
42. oppida vero mediterranea sunt ampliora – incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne – inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria.
43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.
44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.
45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti.
46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.