87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.

LIBER XXIV

I

1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

2. utque ductor usu et docilitate firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae ducendum confertius per plana camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

3. deinde ut hostibus, si erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.

4. Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit, inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

5. Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

6. Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.