12. erant autem omnes catervae ferratae ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes conpagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra ita capitibus diligenter apta, ut inbracteatis corporibus solidis ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas et orbibus oculorum adfixas parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
13. quorum pars contis dimicatura stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes harundines evolabant vulnera perniciosa portantes.
14. post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.
15. quibus insidentes magistri manubriatos cultros dexteris manibus inligatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal vires exuperasset regentis, ne reversum per suos, ut tunc acciderat, conlisam sterneret plebem, vertebram, quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre ita citius vitam huius modi adimi beluarum.
16. quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis cum primatibus fidentissimus imperator ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus occursuros hosti manipulos instruebat.
17. et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, inlatis concitatius signis spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo denseti Romani pedites confertas hostium frontes nisu protruserunt acerrimo.
18. et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu artius pes pede conlatus graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis et, si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis hostes a persequendi fiducia deterrere. pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.
19. In hoc proelio Persarum maior, ut dictum est, apparuit strages, nostrorum admodum levis. eminuit tamen inter varios certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.
II
1. Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militum plebi penitus indigenti pars distributa est magna.