19. Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens interdum ostenderet se dissimilem sui.

20. namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. inter quae erat illud inclemens quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.

21. illud quoque itidem parum ferendum quod municipalium ordinum coetibus patiebatur iniuste quosdam adnecti vel peregrinos vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

22. Figura talis utique membrorum. mediocris erat staturae, capillis perquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris et naso rectissimo ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates liniamentorum recta conpage, unde viribus valebat et cursu.

23. Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius adquiescit, ut dudum rettulimus plene:

24. unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus inpensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis cuncta petebantur a Persis ad usque Bithynos et litora Propontidis.

25. at in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil, multa et nefanda perpessis hominibus, praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba et expectatio tristior inpendentium. quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

26. itaque ut orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus et cognomentum, si consiliis eius et factis inlustribus decreta caelestia congruissent.

27. et cum sciamus experimento adeo quosdam ruere inprovidos, ut bella interdum victi et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant, quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.

V