2. horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.

3. proinde confertius agmine in unum coacto ponteque brevioris aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.

4. ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum missilique telo per os fixum.

5. ipse denique Charietto dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confixus.

6. post cuius interitum Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.

II

1. Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius gesta Dagalaifus a Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum Gratiano etiam tum privato susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque, cautissime observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur temporis brevi puncto praeventam ad internecionem extinxit.

2. exultantes innoxii proelii gloria milites ad alterius globi perniciem ducens sensimque incedens rector eximius speculatione didicit fida, direptis propius villis vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more potantesque non nullos.

3. et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

4. Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.