13. et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei favebat, instante. constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

14. Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione laterum iurgari debere, cum id adepti, futuri sint ita securi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

15. qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendant et verecundos. hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.

IV

1. Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos ratione iusta pemotus, quod auxilia misere Procopio civilia bella coeptanti ergo convenit pauca super harum origine regionum et situ transcurrere per brevem excessum.

2. Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea, quae vidisse meminimus, expedire.

3. has terras inmensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum [ventos] exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

4. et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab isdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, ut antiquitas docet, hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum cum rectore.

5. Sed ut nunc cernimus, eadem loca formata in cornuti sideris modum effingunt theatri faciem speciosam. cuius in summitate occidentali montibus praeruptis densitate Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.

6. partem vero sinistram arctois obnoxiam stellis Haemimontanae celsitudines claudunt et Hister, qua Romanum cespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.