6. is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius.

7. primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et praesagia sollicitare larvarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas.

8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.

9. verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.

10. accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures.

11. his ille cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis adfligi.

12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.

13. auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.

14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.

15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret