36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quadam velut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos.

37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe adseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolvi posse firmabant.

38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.

39. quae verba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit.

40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium «nam si inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est».

41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes.

42. in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus postestatum excelsos.

43. Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem isdem ministris velut apparitoribus gerebantur.

44. post hunc venit Vrsicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens e vicaria potestate discessit.

45. huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui conpositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis interfecit, super quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum discrimine vel insontium.