3. Evenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum.
4. Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat
5. multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis inmensae exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras pollicendo mercedes
6. iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde convenerat dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam conpertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta societate iunctissimis letali poena plectendos Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestionis agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos reviviscerent provinciarum turbines con positi.
7. Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis velut ovantis.
8. ............haec etiam praecipua. Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque [per longa spatia] discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
9. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus tripudiantesque relinquens provincias ut Furius Camillus vel Cursor Papirius victoriis crebris et salutaribus erat insignis. et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad conmilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Valentis Iovini successit, qui equorum copias tuebatur.
IV
1. Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra, unde poterat, circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
2. Sed obnubilabat haec omnia vitium parum quidem nocens [rei communi], sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum per argumenta scaenica amoresque peregerat nec vetitos nec incestos.