32. Vnde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos vociferantur pelli debere – quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt – et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.
33. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis clametur adsidue «per te ille discat» quid autem debeat disci nemo sufficit explanare.
34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pavonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.
V
1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus.
2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et se vulneratum inparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.
3. qui ducens militem rei sufficientem cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus barbaros ante conluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti venialem poscerent pacem.
4. diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis et datis ex condicione proposita iuvenibus multis habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde venerant, reversuri.
5. quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes adgredi negotio poterant levi. sed longe secus accidit quam sperabatur.