VI

1. Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.

2. Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos turbines revoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam.

3. Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius, agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.

4. Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.

5. Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium inploravere Romani comitis per Africam recens provecti. qui cum venisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.

6. hocque responso miserandis civibus stupefactis, atque negantibus sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum inmanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato inde discesserat comes.

7. Qua spe Tripolitani frustrati formidantesque extrema, adlapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.

8. quibus conpertis Romanus, misso equite velocissimo magistrum officiorum petit Remigium, adfinem suum vel rapinarmn participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii vicario sibique deferri.

9. venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis, quae perpessi sunt, ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.