13. sed Heliodoro – incertum morbo an quadam excogitata vi – mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.
14. ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus.
15. superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandavit. horret nunc reminisci quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.
16. inter quos omnes ex adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.
17. Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum moras aegre ferret finiri cum morte, Pollentianum tribunum malitia quendam exsuperantem, isdem diebus convictum confessumque, quod exsecto vivae mulieris ventre atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni musante abire iussit inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
18. O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum et inplacabilibus iracundiis, nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque cunctari oportere, nec praecipiti studio, ubi inrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.
19. apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea materfamilias filium proprium et maritum venenis necasse confessa, quod filium ex alio matrimonio ab eis occisum conperisset et conperendinata, cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est Athenienses iudices tristiores, quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam aut ultrix necessitudinum puniretur. ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.
20. Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et inpressas foede corporibus liberis, quae suppervixerant, notas, inconivens Iustitiae oculus arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit adtente. namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querelarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil inpune praedixerat perpetrari.
21. Dum haec, quae supra digesta sunt, Antiochiae Parthico fragore cessante per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus post inconvolutos multiplices casus ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.
22. Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in ne xum germanitatis a Maximino dilectus ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentia reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.