11. cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi agitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
12. Per hos dies interea etiam Vithericus Greuthungorum rex cum Alatheo et Saphrace, quorum arbitrio regebatur, itemque Farnobio propinquans Histri marginibus, ut simili susciperetur humanitate obsecravit imperatorem legatis propere missis.
13. quibus, ut communi rei conducere videbatur, repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor, Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, adfirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione principem firmare pacem in medio flumine coegisse. quam simultatem veritus ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.
V
1. At vero Theruingi iam dudum transire permissi prope ripas etiam tum vagabantur, duplici inpedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
2. quo intellecto ad perfidiam instantium malorum subsidium vertendi mussabant, et Lupicinus, ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.
3. Id tempus oportunum nancti Greuthungi cum, alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita transgressum eorum prohibentia quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis castraque a Fritigerno locavere longissime.
4. At ille genuina praevidendi sollertia venturos muniens casus ut et imperiis oboediret et regibus validis iungeretur, incendens segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.
5. Alavivo et Fritigerno ad convivium conrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem opposito milite procul arcebat, introire ad conparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces adsidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter ha bitatores et vetitos ad usque necessitatem pugnandi est ventum. efferatique acrius barbari cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum manum.
6. quod accidens idem Lupicinus latenti nuntio doctus dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio honoris et tutelae causa duces praestolabantur, occidit.