10. Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos adpetere temptaverunt: quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. hocque viso ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.

11. ergo ubi utrimque acies cautius incedentes gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. barbari vero maiorum laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus leviora proelia temptabantur.

12. iamque verrutis et missilibus aliis utrimque semet eminus lacessentes ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis pes cum pede conlatus est. barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas mucronesque acrius resistentium pectoribus inlidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus e propinquo latere fortiter excitus haerente iam morte cervicibus sustentavit.

13. fervente igitur densis caedibus proelio in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis, et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites lapsorum, timore impeditorum, secando suffragines.

14. et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.

15. et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus adflictabant, nec de rigore genuino quisquam remittebat, dum vires animorum alacritas excitaret. diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, inconposite discedentibus residui omnes repetunt tentoria tristiores.

16. humatis denique pro locorum et temporis ratione honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt adsuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. constat tamen in numero longe minores Romanos, cum ea copiosa multitudine conluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.

VIII

1. His casibus proeliorum ita luctuose finitis nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus. Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque oportunitatem milites nancti, inmensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo conpacta nullosque reperiens exitus periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas conportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.

2.post quae re petivit Gallias Richomeres ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus. haec Gratiano quater et Merobaude consulibus agebantur, anno in autumnum vergente.