XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5 archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10 factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15 huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20 ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25 ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30 convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium.
Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35 voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40 quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45 sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50 paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55 et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur. Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60 noctis, perdunt in rebus non necessariis.
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65 etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie receptum est ut summi praesules contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70 multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75 nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80 Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85 accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares? Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90 stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio. Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium (is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95 et integris moribus.
Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100 quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus. Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105 ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110 animus et valetudo sufficiat.