(7.) Saint Basil.—p. 304.

Et facta est vespera, et factum est mane, dies unus. Vespera igitur diei ac noctis est communis terminus: et similiter mane, est noctis cum die vicinitas. Itaque ut prioris generationis praerogativam diei tribueret, prius commemoravit finem diei, deinde noctis, velut insequente diem nocte. Nam qui status in mundo fuit ante lucis generationem, is non erat nox, sed tenebrae: quod autem a die distinguebatur, eique opponebatur, id nox appellatum est.”—Homilia ii. in Hexaemeron; Edit. Bened. p. 20; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, tom. 29, p. 47.