(8.) Saint Chrysostom.—p. 304.

“Ostendimus enim heri, ut meministis, quomodo beatus Moses enarrans nobis horum visibilium elementorum creationem et opificium, dixerit: In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita: et vos causam docuimus, quare Deus terram informen et nullis figuris expolitam creaverit; quae, opinor, omnia mente tenetis; necessarium est igitur nos ad ea quae sequuntur hodie progredi. Nam postquam dixit, Terra autem erat invisibilis et incomposita, nos accurate docet, unde invisibilis erat et inculta, dicens: Et tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam.... Quandoquidem igitur diffusa erat magna universi visibilis informitas, praecepto suo Deus, optimus ille artifex, deformitatem illam depulit, et immensa lucis visibilis pulchritudo producta tenebras fugavit sensibiles, illustravitque omnia.”—In Cap. i. Genes. Homil. iii.; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, tom. 53, p. 33. Here Saint Chrysostom plainly teaches that the world existed before the creation of light. In his Fifth Homily he is equally clear that the First Day of the Mosaic narrative began with a period of light, and not with a period of darkness: “Vide quomodo de singulis diebus sic dicat: Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius: non simpliciter nec absque causa: sed ne ordinem confundamus neque putemus vespera ingruente finem accepisse diem; sed sciamus vesperam finem esse lucis, et principium noctis: mane autem finem noctis, et complementum dici. Hoc enim nos docere vult beatus Moses, dicens: Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius.”—Edit. Migne, p. 52.