(9.) Saint Ambrose.—p. 305.
“Terra autem erat invisibilis et incomposita. Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adjungit ornatum. Posito igitur fundamento terrae, et confirmata coeli substantia, duo enim ista sunt velut cardines rerum, subtexuit: Terra autem erat inanis et incomposita.”—Hexaemeron, Lib. i. cap. 7; Edit. Bened. p. 13; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, tom. 14, p. 135.
“Principium ergo diei, vox Dei est: fiat lux; et facta est lux.”—Lib. i. cap. 10; Edit. Bened. p 21; Edit. Migne, p. 144.
“In principio itaque temporis coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis portio est, non principium.”—Lib. i. cap. 6; Edit. Bened. p. 10; Edit. Migne, p. 132.