EXHIBITING THE EVIDENCES.

In Syria, veluti in Ægypto, tela cruenta, vel indusium sanguine maculatum loco probae castitatis testimoniique matrimonii habetur. In Sinis “linteolum” ferculo a famulo offertur sponso, ubi is cubiculum nuptiale primum intrat, quod his thalamo insternit, parentibus sponsae, sanguine inquinatum ad praeservandum traditurus.[[651]] Apud Dahomeanos thalamus, nocte nuptiarum gossypina nova impressa (vulgo “calico”) consternitur, postero autem die, si cuncta e sententia successerint, godo (ligatura, quae Anglis “T bandage” sonat) ad amicos sponsae cum triumpho deportatur ... dum sponsus lodiculam thalami exhibet.[[652]]

In Ægypto indumenta nuptialia, vestigiis manus cruentae notata, “erant post nuptias supra fores domus rustici suspensa.”[[653]] Alias sponsa poterat postridie nuptiarum amicis se sistere indusio sanguine maculato supra alias vestes induta, atque in responsum coram eis congratulantibus saltare rogata.[[654]] Soluit, porro, indusium hoc amicis visum venientibus exhiberi, aut vero ad examinandum a vicinis in domos circumferri.[[655]] Mores consimiles in quibusdam etiam Syriae partibus usuvenerunt.

Ubi mappa vel pannus specialis in Ægypto Superiori adhibetur, haec, quamprimum madere cruore contingat, a sponso mulieribus praestolantibus foras exporrigitur. Mater sponsae, eam obtentam marito tradit, hic autem tiarae (Turcis turban) suae apponit, seque primoribus senioribusque populi in aedibus suis ut hospites congregatis sistit. Hi, testimonium istud illibatae filiae suae castitatis servatae intelligentes, atque insimul eam nunc foedere matrimonii in uxorem accitam, inclinatione reverenter facta, ei apprecantes aiunt: “Fidem facio.”[[656]]

In oris Africae occiduis, apud populos magis primaevos, indumentum sanguine commaculatum vicinis exhiberi consuevit. Quinimo et apud humaniores Christianorum gentes mos viget vestem hanc die Solis post nuptias in fana, ut a cunctis cernatur, deferendi atque exhibendi.[[657]] Siquidem absque veste hac cruentata indicium matrimonii est nullum.

Ritus nuptiales apud veteres Aztec atque Nahuas, gentes Americae Centralis, a ritibus Ariorum priscorum haud fuerunt absimiles. Quum enim sponsa a suis amicis ad novum deduceretur domicilium, ibidem a sponso excipiebatur. Utrisque erat thuribulum thusque cremabant, in matta coram focum domesticum simul sedentes. Tum sacerdos accessit, atque eos ritu sacro in matrimonium coniugavit. Hinc se in fanum contulerunt, in limine cuius sacerdotes praestolantes eos exceperunt. In cubiculo proprio in fano morantes, triduum tresque noctes exercitiis pietatis dediti, secum ipsis transigere debebant, tribus vetulis custoditi atque invigilati. Nocte quarta, quum connubium consummandum erat, sacerdotes duo thalamum suum praepararunt, tumque relicti sunt secum ipsi soli. “Nonnullis in locis proba virginitatis iuvencae postridie nuptiarum postulabatur. In quibuslibet nuptiis moris erat ut sponsores cubiculum, ubi nupturientes pernoctassent, intrarent, atque camisiam sponsae tradi postularent; quam, si cruore infectam reperissent, foras proferrent, perticae appenderent, atque ceu testimonium, sponsam virginem fuisse, visui exhiberent; tum choreae institutae totaque loca peragrata saltando, debacchando summaque laetitia exsultando; quae omnia ‘camisiam saltare’ appellari consueverunt. Si quando camisiam sanguine non maculari contigerit, gaudia lacrymis ac plangori cesserunt locum, non secus ac maledicta, sugillationes dicteriaque soluerunt in sponsam iactari, insimul vero et marito ius erat eam libello repudii donare.”[[658]]

“Si Muhammadanus puellam in uxorem ducit, atque lege pacti connubialis eam virginem castam esse oportere stipulaverit, indicia eiusdem interdum exigere consuevit. Quandoquidem familia eam, casu quo indicio hoc caruerit, repudio remittendam exspectare debeat, pater sollicita cura cavebit ut habeat quo se, si forte filia sua iacturam indicii virginitatis fecisset, purgare possit. Halebii versanti mihi audire contigit Arabem quemdam a Cadi documentum impetrasse, atque a testibus subsignari curasse, quo ostenderetur filiam camelo delapsam detrimentum tulisse.

“Muhammadani, de foeminis suis interrogati, aegre invitique respondent. Attamen post longam diuturnamque cum iis consuetudinem, data occasione, contigit mihi hac de re cum quibusdam eorum disseruisse, ex quo intellexi Arabes humaniores linteaminibus sordidatis parum fidei praestare.... Viri interdum deliquium cruoris, velut testimonium debilitatis propriae, vulgo innotescere abnuunt.

“Muhammadanis in Iemen atque in India persuasum est aiuntque lintea infecta visui offerre viro perquam dedecere. Nec profecto, nisi curiositas muliebris atque agnati, res huiusmodi insectantur. A mente sana neminem tam alienum existimandum arbitrantur quam quibus haec praeservanda videantur. Proinde linteum hoc apud eos eluitur traditurque ut usui consueto inter linteamina domestica restituatur. Percontanti mihi Iudaeus quidam de Iudaeis et Muhammadanis Muscatensibus, Christianus vero aliquis de Christianis et Muhammadanis Halebitis idem significaverat. Busrae tamen audisse mihi licuit dari mulieres ordinis plebeii, quae tesseram hanc pristinae suae castitatis velut vindicias praeservare solitae sint, nequis ganeo protervus de eius post pubertatem moribus quasi ambiguis sermocinari sibi praesumpserit.”[[659]]