SUBSTITUTE BLOOD FOR DECEPTION.
Quum in Arabia sponsa quaedam virginitatis orba sponso a parentibus imponitur, mater sponsae turturillam clam iugulat, eiusque sanguine camisiam sponsae, antequam illa amicis visui exhibeatur, tingit atque commaculat. Ad mores hos in fabulis “Noctium Mille et Unius” haud tam infrequenter referimur.[[660]] Burton haec interpretans ait: “Vetus ac venerabilis consuetudo linteum nuptiale visendi in plurimis Orientis regionibus pietate quadam religiosa adhuc praeservata viget; in familiis enim Muhammedanis, moribus priscis addictis, linteum hoc in gynaeceo, ut cernatur, expositum prostat, ut ... filiam marito illibatam se obtulisse ostendat testeturque.... Opinio popularis praevalet nullam sanguinem posse peritos, h. e. matronas iuratrices, fallere, praeterquam sanguis turturillae, utpote qui sanguini hymenaeo existimetur esse simillimus, nisi indages adminiculo microscopii instituatur. Fides haec apud Europae Australis populos bene universa est, tum etiam de re eadem in Anglia quoque me audisse memini.”[[661]] Burton porro subiungit: “Arabes atque Indi in diebus nostris linteum nuptiale indagare, quemadmodum apud Iudaeos Persasque usuvenit, raro sinunt. Sponsa mucinium candidum secum in lectum sumit, ut habeat quo cruorem manantem sopiat, postridie autem mane maculae in gynaeceo propalantur. In Darfuria vero, regione Africae, hoc ipsum a sponso perficitur.”[[662]]
Apud Morduinos, gentem Fennicam, accolas Rha, mores prisci vigent.[[663]] Consuetudinem testimonium virginitatis exhibendi, vel in eius locum sanguinem pulli gallinacei substituendi, velut in partibus Asiae atque Africae, in his Europae Septemtrione-Orientalis plagis ad usque modo reperiri licet. “In comitatu Crasnaslobodsceno, Provinciae Pensae, mulier neo-nupta e thalamo arcessitur, atque in camisia sua cruore commaculata (si opus sit, etiam sanguine pulli gallinacei) a duabus amicis labrum vacuum secum baiulantibus, vetulaque panem secum portante, ad fluvium proximum deducitur. In iis autem regionibus, ubi Morduini Russorum moribus sunt magis imbuti, hospites nuptiales, quamprimum virginitas sit comprobata, quidquid ipsis sub manus cadat, ut suum gaudium reverentiamque rite significent, confringunt atque comminuunt.”[[664]]