I.
Decree of Pope John XXII. forbidding alchemies, by which he prohibited the pretended making of gold and silver, but is claimed to have hampered the progress of chemistry.
De Crimine Falsi Titulus VI. I Joannis XXII. [circa annum 1317 Avenioni]
Alkimiae hic prohibentur, et puniuntur facientes et fieri procurantes: quoniam tantum de vero auro et argento debent inferre in publicum, ut pauperibus erogetur quantum de falso et adulterino posuerunt. Et si eorum facultates non sufficiunt, poena per judicis discretionem in aliam commutabitur, et infames fiunt. Et si sint clerici beneficiis habitis privantur et ad habenda inhabiles efficiuntur. (Vide Extravagantem ejusdem Joannis quae incipit "Providens" et est sub eodem titulo collocata.)
Spondent quas non exhibent divitias, pauperes Alchimistae; pariter qui se sapientes existimamt in foveam incidunt quam fecerunt. Nam haud dubie hujus artis Alchimiae alterutrum se professores ludificant; cum suae ignorantiae conscii, eos, qui supra ipsos aliquid hujusmodi dixerint, admirentur: quibus cum veritas quaesita non suppetat, diem cernunt, facultates exhauriunt; idemque verbis dissimulant falsitatem, ut tandem quod non est in rerum natura, esse verum aurum vel argentum sophistica transmutatione confingant; eoque interdum eorum temeritas damnata et damnanda progreditur, ut fictis metallis cudant publicae monetae characteres fidis oculis, et non alias Alchimicum fornacis ignem vulgum ignorantem eludant. Haec itaque perpetuis volentes exulare temporibus, hac edictali constitutione sancimus, ut quicumque hujusmodi aurum vel argentum fecerint, vel fieri secuto facto mandaverint, vel ad hoc scienter (dum id fieret) facientibus ministraverint, aut scienter vel auro vel argento usi fuerint vendendo vel dando in solutum: [illegible letter or or mark] verum tanti ponderis aurum vel argentum poenae nomine inferre cogantur in publicum pauperibus erogandum, quanti Alchimicum existat; circa quod eos aliquo praedictorum modorum legitime constiterit deliquisse: facientibus nihilominus aurum vel argentum Alchimicum aut ipso, praemittitur, scienter utentibus perpetuae, infamiae nota respersis. Quod si ad praefatam poenam pecuniarum exsolvendam deliquentium ipsorum facultates non sufficiant, poterit discreti moderatio judicis poenam hanc in aliam (puta carceris, vel alteram juxta qualitatem negotii personarum differentiam aliasque attendendo circumstantias) commutare. Illos vero qui in tantae ignorantiam infelicitatis proruperint, ut nedum nummos vedunt, sed naturalis juris praacepta contemnant, artis excedant metas, legumque violant interdieta scienter videlicet adulterinam ex auro et argento Alchimico cudendo seu fundendo, cudi seu fundi faciendo monetam; hac animadversione percelli jubemus, ut ipsorum bona deserantur carceri, ipsique perpetuo sint infames. Et si clerici fuerint delinquentes, ipsi ultra praedictas poenas priventur beneficiis habitis et prorsus reddantur inhabiles ad habenda.